Encontrados 600 resultados para: nomen album
et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum (Evangelium secundum Lucam 11, 2)
sed ante hæc omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et præsides propter nomen meum (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
et eritis odio omnibus propter nomen meum (Evangelium secundum Lucam 21, 17)
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Johannes (Evangelium secundum Ioannem 1, 6)
Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de cælo et clarificavi et iterum clarificabo (Evangelium secundum Ioannem 12, 28)
sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt (Evangelium secundum Ioannem 17, 6)
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit ejus auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (Actus Apostolorum 2, 21)
et in fide nominis ejus hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen ejus et fides quæ per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum (Actus Apostolorum 3, 16)