Encontrados 568 resultados para: neque

  • nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terræ hujus quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne præsidium Dominus nobiscum est nolite metuere (Liber Numeri 14, 9)

  • dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)

  • ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris (Liber Deuteronomii 1, 42)

  • videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2, 5)

  • transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 2, 27)

  • Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in cælo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuæ (Liber Deuteronomii 3, 24)

  • non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4, 2)

  • quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 4, 31)

  • neque mœchaberis (Liber Deuteronomii 5, 18)

  • custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 5, 32)

  • neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio ejus nec filiam illius accipies filio tuo (Liber Deuteronomii 7, 3)

  • sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 7, 25)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina