Encontrados 68 resultados para: nequaquam

  • dixitque populus ad Josue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus (Liber Iosue 24, 21)

  • qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra prœliantes et sic fundis ad certum jacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur (Liber Iudicum 20, 16)

  • respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)

  • dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi (Liber I Samuelis 2, 16)

  • et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos sed casu accidit (Liber I Samuelis 6, 9)

  • noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos (Liber I Samuelis 8, 19)

  • vos autem hodie projecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias (Liber I Samuelis 10, 19)

  • videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (Liber I Samuelis 12, 12)

  • sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quæsivit sibi Dominus virum juxta cor suum et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus (Liber I Samuelis 13, 14)

  • qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud (Liber I Samuelis 20, 2)

  • et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis (Liber I Samuelis 26, 21)

  • plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner (Liber II Samuelis 3, 33)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina