Encontrados 21 resultados para: murus

  • et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore ejus et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit (Liber Ieremiae 51, 44)

  • hæc dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portæ ejus excelsæ igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt (Liber Ieremiae 51, 58)

  • HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est (Lamentationes 2, 8)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem ædificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum et postes suos juxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea (Prophetia Ezechielis 43, 8)

  • et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio ejus (Prophetia Zachariae 2, 5)

  • et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni (Apocalypsis Ioannis 21, 14)

  • et mensus est murus ejus centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quæ est angeli (Apocalypsis Ioannis 21, 17)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina