Encontrados 91 resultados para: multos
surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam æreas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universæ terræ (Prophetia Michaeae 4, 13)
cogitasti confusionem domui tuæ concidisti populos multos et peccavit anima tua (Prophetia Habacuc 2, 10)
lex veritatis fuit in ore ejus et iniquitas non est inventa in labiis ejus in pace et in æquitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate (Prophetia Malachiae 2, 6)
videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)
vespere autem facto obtulerunt ei multos dæmonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
et accesserunt ad eum turbæ multæ habentes secum mutos clodos cæcos debiles et alios multos et projecerunt eos ad pedes ejus et curavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos (Evangelium secundum Matthaeum 24, 11)
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et dæmonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
et dæmonia multa eiciebant et unguebant oleo multos ægrotos et sanabant (Evangelium secundum Marcum 6, 13)
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent (Evangelium secundum Marcum 13, 6)