Encontrados 11 resultados para: movetur

  • et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra (Liber Genesis 1, 26)

  • de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram (Liber Genesis 7, 8)

  • ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres (Liber Genesis 7, 14)

  • et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia (Liber Genesis 9, 3)

  • ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram (Liber Leviticus 11, 44)

  • ista est lex animantium et volucrum et omnis animæ viventis quæ movetur in aqua et reptat in terra (Liber Leviticus 11, 46)

  • per tria movetur terra et quartum non potest sustinere (Liber Proverbiorum 30, 21)

  • sicut boum jugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem (Liber Ecclesiasticus 26, 10)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • postulet autem in fide nihil hæsitans qui enim hæsitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Epistula Iacobi 1, 6)

  • et stellæ cæli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur (Apocalypsis Ioannis 6, 13)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina