Encontrados 27 resultados para: mittet

  • Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)

  • Dominus ait in cujus conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei (Liber Genesis 24, 40)

  • quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures vel duos pullos columbæ offeret pro peccato similam partem œphi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 11)

  • et de olei sextario mittet in manum suam sinistram (Liber Leviticus 14, 15)

  • olei vero partem mittet in manum suam sinistram (Liber Leviticus 14, 26)

  • reliquam autem partem olei quæ est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum (Liber Leviticus 14, 29)

  • adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam (Liber Numeri 5, 17)

  • lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quæ vaccam vorat (Liber Numeri 19, 6)

  • insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quæ facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum (Liber II Regum 19, 30)

  • quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio (Liber II Regum 19, 32)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina