Encontrados 567 resultados para: locutus

  • locutus est autem Deus ad Nœ dicens (Liber Genesis 8, 15)

  • ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es (Liber Genesis 18, 5)

  • scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)

  • rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta (Liber Genesis 18, 29)

  • egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)

  • et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (Liber Genesis 19, 17)

  • dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Liber Genesis 19, 21)

  • statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum timueruntque omnes viri valde (Liber Genesis 20, 8)

  • visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quæ locutus est (Liber Genesis 21, 1)

  • cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens (Liber Genesis 23, 3)

  • et locutus est ad Ephron circumstante plebe quæso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo (Liber Genesis 23, 13)

  • Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)

“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina