Encontrados 308 resultados para: loco

  • constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses (Liber II Maccabaeorum 1, 29)

  • ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse (Liber II Maccabaeorum 3, 12)

  • Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens (Liber II Maccabaeorum 3, 23)

  • si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Dafnen (Liber II Maccabaeorum 4, 33)

  • accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem jubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam pœnam tribuente (Liber II Maccabaeorum 4, 38)

  • at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit (Liber II Maccabaeorum 7, 8)

  • per continuum autem biduum præsidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cærean et Apollofanem occiderunt (Liber II Maccabaeorum 10, 37)

  • ingressus autem Judæam et adpropians Bethsuræ quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud præsidium expugnabat (Liber II Maccabaeorum 11, 5)

  • et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo præsidio (Liber II Maccabaeorum 12, 18)

  • Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt (Liber II Maccabaeorum 12, 38)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina