Encontrados 139 resultados para: librum legis

  • et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua (Liber II Regum 22, 11)

  • hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda (Liber II Regum 22, 16)

  • sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)

  • holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)

  • docebantque in Juda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Juda atque erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi præcepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur (Liber II Paralipomenon 25, 4)

  • cumque efferrent pecuniam quæ inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei (Liber II Paralipomenon 34, 15)

  • præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege præsente recitasset (Liber II Paralipomenon 34, 18)

  • audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua (Liber II Paralipomenon 34, 19)

  • Artarxersis rex regum Ezræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo salutem (Liber Esdrae 7, 12)

  • et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei cæli absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina