Encontrados 578 resultados para: juxta

  • et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 3, 23)

  • tertiam partem igni conbures in medio civitatis juxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu ejus tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 2)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)

  • nunc finis super te et emittam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas (Prophetia Ezechielis 7, 3)

  • nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua (Prophetia Ezechielis 7, 8)

  • et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et cælum et adduxit in Hierusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubin ingressus ille stetit juxta rotam (Prophetia Ezechielis 10, 6)

  • et vidi et ecce quattuor rotæ juxta cherubin rota una juxta cherub unum et rota alia juxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti (Prophetia Ezechielis 10, 9)

  • et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram juxta flumen Chobar (Prophetia Ezechielis 10, 15)

  • cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotæ juxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotæ sed et ipsæ juxta erant (Prophetia Ezechielis 10, 16)

  • ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent (Prophetia Ezechielis 10, 20)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina