Encontrados 83 resultados para: justum

  • contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum justum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum (Liber Ecclesiasticus 33, 15)

  • et præparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David judicans et quærens judicium et velociter reddens quod justum est (Liber Isaiae 16, 5)

  • quis suscitavit ab oriente justum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu ejus gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio ejus sicut stipulam vento raptam arcui ejus (Liber Isaiae 41, 2)

  • rorate cæli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul ego Dominus creavi eum (Liber Isaiae 45, 8)

  • audite me qui sequimini quod justum est et quæritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua præcisi estis (Liber Isaiae 51, 1)

  • audite me qui scitis justum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis (Liber Isaiae 51, 7)

  • et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit (Liber Isaiae 62, 2)

  • ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen justum et regnabit rex et sapiens erit et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 23, 5)

  • et dices terræ Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te justum et impium (Prophetia Ezechielis 21, 3)

  • pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 21, 4)

  • statera justa et œphi justum et batus justus erit vobis (Prophetia Ezechielis 45, 10)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Israël et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento justum et pauperem pro calciamentis (Prophetia Amos 2, 6)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina