Encontrados 5611 resultados para: jus

  • eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus (Liber Genesis 17, 26)

  • scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)

  • et adpropinquans ait numquid perdes justum cum impio (Liber Genesis 18, 23)

  • si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta justos si fuerint in eo (Liber Genesis 18, 24)

  • absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18, 25)

  • dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos (Liber Genesis 18, 26)

  • quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque (Liber Genesis 18, 28)

  • egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)

  • dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi (Liber Genesis 19, 16)

  • respiciensque uxor ejus post se versa est in statuam salis (Liber Genesis 19, 26)

  • ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duæ quoque filiæ ejus cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duæ filiæ ejus (Liber Genesis 19, 30)

  • peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem (Liber Genesis 19, 37)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina