Encontrados 272 resultados para: jam

  • et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum (Liber I Samuelis 7, 2)

  • cumque mane surrexissent et jam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel (Liber I Samuelis 9, 26)

  • dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)

  • nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait prævaricati estis volvite ad me jam nunc saxum grande (Liber I Samuelis 14, 33)

  • dixitque Samuhel ad Isai numquid jam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit (Liber I Samuelis 16, 11)

  • omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (Liber I Samuelis 20, 31)

  • statim pueri David et Joab venerunt cæsis latronibus cum præda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia jam dimiserat eum et profectus fuerat in pace (Liber II Samuelis 3, 22)

  • quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)

  • misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum (Liber II Samuelis 14, 2)

  • transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent juxta jussionem ejus Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum jam transisset Jordanem (Liber II Samuelis 19, 18)

  • Semma de Horodi Hajam filius Sarar Arorites (Liber II Samuelis 23, 33)

  • Nathan autem prophetam et Banajam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit (Liber I Regum 1, 10)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina