Encontrados 272 resultados para: jam

  • ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestræ et præbitionis ejus iniustæ et in exercitiis disci (Liber II Maccabaeorum 4, 14)

  • multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo jam auro exportato (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis jam autem veniendum est ad narrationem (Liber II Maccabaeorum 6, 17)

  • et cum jam per omnia inutilis factus esset jussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter (Liber II Maccabaeorum 7, 5)

  • et cum jam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • et cum nec ipse jam fetorem suum ferre posset ita ait justum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire (Liber II Maccabaeorum 9, 12)

  • sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ velle pari modo facere habitantibus secum Judæis (Liber II Maccabaeorum 12, 8)

  • Jamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta (Liber II Maccabaeorum 12, 9)

  • invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamnian fuerunt a quibus lex prohibet Judæos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse (Liber II Maccabaeorum 12, 40)

  • turbis autem inruere domum ejus et januam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum jam conprehenderetur gladio se petit (Liber II Maccabaeorum 14, 41)

  • et stans super petram quandam præruptam et jam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus projecit super turbas invocans Dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet atque ita vita defunctus est (Liber II Maccabaeorum 14, 46)

  • et cum jam omnes sperarent judicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiæ equitesque oportuno in loco conpositi (Liber II Maccabaeorum 15, 20)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina