Encontrados 28 resultados para: irritum

  • omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus (Liber I Maccabaeorum 11, 36)

  • et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quæ ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea (Liber I Maccabaeorum 14, 44)

  • qui autem fecerit extra hæc aut irritum fecerit aliquid horum reus erit (Liber I Maccabaeorum 14, 45)

  • dissipatæ sunt viæ cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines (Liber Isaiae 33, 8)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ recordare ne irritum facias fœdus tuum nobiscum (Liber Ieremiae 14, 21)

  • non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)

  • hæc dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo (Liber Ieremiae 33, 20)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)

  • quia hæc dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti juramentum ut irritum faceres pactum (Prophetia Ezechielis 16, 59)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cujus fecit irritum juramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis (Prophetia Zachariae 11, 10)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina