Encontrados 26 resultados para: invenies

  • cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quæsieris et tota tribulatione animæ tuæ (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • cum abieris hodie a me invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventæ sunt asinæ ad quas jeras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo (Liber I Samuelis 10, 2)

  • tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est (Liber Esdrae 4, 15)

  • et adhuc pusillum et non erit peccator et quæres locum ejus et non invenies (Liber Psalmorum 36, 10)

  • tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies (Liber Proverbiorum 2, 5)

  • et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus (Liber Proverbiorum 3, 4)

  • mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum (Liber Ecclesiastes 11, 1)

  • quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam (Liber Ecclesiasticus 3, 20)

  • et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum (Liber Ecclesiasticus 3, 34)

  • fili a juventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam (Liber Ecclesiasticus 6, 18)

  • in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem (Liber Ecclesiasticus 6, 29)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina