Encontrados 65 resultados para: interfecit

  • dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum (Liber Genesis 4, 8)

  • jamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum (Liber Exodus 14, 24)

  • sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum (Liber Numeri 16, 35)

  • exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema (Liber Numeri 21, 3)

  • percussitque Josue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum (Liber Iosue 10, 26)

  • eodem die Macedam quoque cepit Josue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores ejus non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho (Liber Iosue 10, 28)

  • percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut præceperat ei Dominus Deus Israël (Liber Iosue 10, 41)

  • in tempore illo venit Josue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Juda et Israël urbesque eorum delevit (Liber Iosue 11, 21)

  • Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo (Liber Iudicum 1, 29)

  • habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terræ nec interfecit eum (Liber Iudicum 1, 32)

  • adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis (Liber Iudicum 7, 25)

  • dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia juxta ætatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent (Liber Iudicum 8, 21)

“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina