Encontrados 356 resultados para: in primo miraculo Jesu
præcipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 1)
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro (Epistula II ad Timotheum 1, 2)
qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Jesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
formam habe sanorum verborum quæ a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 13)
tu ergo fili mi confortare in gratia quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
labora sicut bonus miles Christi Jesu (Epistula II ad Timotheum 2, 3)
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti (Epistula II ad Timotheum 2, 10)
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patientur (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 3, 15)