Encontrados 68 resultados para: illuc
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim intrœuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
et dixit hoc faciam destruam horrea mea et majora faciam et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi et bona mea (Evangelium secundum Lucam 12, 18)
qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ (Evangelium secundum Lucam 17, 37)
dicunt ei discipuli rabbi nunc quærebant te Judæi lapidare et iterum vadis illuc (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)
sciebat autem et Judas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis (Evangelium secundum Ioannem 18, 2)
Judas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisæis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis (Evangelium secundum Ioannem 18, 3)
cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)
cum in Hispaniam proficisci cœpero spero quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero (Epistula ad Romanos 15, 24)