Encontrados 147 resultados para: idcirco

  • Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur (Liber Ieremiae 20, 11)

  • idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 12)

  • idcirco hæc dicit Dominus ecce emittam te a facie terræ hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es (Liber Ieremiae 28, 16)

  • idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)

  • si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego adduco super Judam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi (Liber Ieremiae 35, 17)

  • propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in præceptis et in testimoniis ejus non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hæc sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 23)

  • fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus ejus in eo et odor ejus non est inmutatus (Liber Ieremiae 48, 11)

  • propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)

  • idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa ait Dominus (Liber Ieremiae 50, 30)

  • AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)

  • NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es (Lamentationes 3, 42)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina