Encontrados 28 resultados para: hostibus

  • cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)

  • at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam (Liber Iudicum 16, 28)

  • atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 43)

  • si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quæ juxta est (Liber II Paralipomenon 6, 36)

  • quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere (Liber II Paralipomenon 25, 8)

  • summaque epistulæ fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis (Liber Esther 8, 13)

  • sed et per omnes provincias quæ dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Judæi interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret (Liber Esther 9, 16)

  • convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt (Liber II Maccabaeorum 10, 27)

  • leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos (Liber II Maccabaeorum 11, 11)

  • cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est (Liber II Maccabaeorum 13, 21)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina