Encontrados 13 resultados para: holocaustomata

  • sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (Liber Esdrae 3, 2)

  • sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)

  • et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quæ offerebantur pro rege (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimæ vestræ non placuerunt mihi (Liber Ieremiae 6, 20)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes (Liber Ieremiae 7, 21)

  • cum jejunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos (Liber Ieremiae 14, 12)

  • et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cædat victimas cunctis diebus (Liber Ieremiae 33, 18)

  • et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri (Liber Baruch 1, 10)

  • quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pingujum vestrorum non respiciam (Prophetia Amos 5, 22)

  • quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos (Prophetia Michaeae 6, 6)

  • holocaustomata et pro peccato non tibi placuit (Epistula ad Hebraeos 10, 6)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina