Encontrados 143 resultados para: heu

  • erat vir judæus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Jair filii Semei filii Cis de stirpe Jemini (Liber Esther 2, 5)

  • qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edessæ quæ altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre ejus ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam (Liber Esther 2, 7)

  • quæ noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim præceperat ut de hac re omnino reticeret (Liber Esther 2, 10)

  • cumque et secundo quærerentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis januam (Liber Esther 2, 19)

  • eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)

  • quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginæ Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat (Liber Esther 2, 22)

  • cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis præceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum (Liber Esther 3, 2)

  • quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde (Liber Esther 3, 5)

  • et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem (Liber Esther 3, 6)

  • quæ cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui (Liber Esther 4, 1)

  • accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat præcepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret (Liber Esther 4, 5)

  • egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii (Liber Esther 4, 6)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina