Encontrados 16 resultados para: herba

  • ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen (Liber Genesis 47, 4)

  • operueruntque universam superficiem terræ vastantes omnia devorata est igitur herba terræ et quicquid pomorum in arboribus fuit quæ grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ in cuncta Ægypto (Liber Exodus 10, 15)

  • sicut lux auroræ oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra (Liber II Samuelis 23, 4)

  • et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi fænum agri et virens herba tectorum quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem (Liber II Regum 19, 26)

  • scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terræ (Liber Iob 5, 25)

  • mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat (Liber Psalmorum 89, 6)

  • etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia (Liber Sapientiae 16, 12)

  • aquæ enim Nemrim desertæ erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit (Liber Isaiae 15, 6)

  • habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut fænum agri et gramen pascuæ et herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret (Liber Isaiae 37, 27)

  • videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis ejus et indignabitur inimicis suis (Liber Isaiae 66, 14)

  • usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra (Liber Ieremiae 12, 4)

  • nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba (Liber Ieremiae 14, 5)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina