Encontrados 7 resultados para: hebraice

  • mense primo cujus vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quæ hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar (Liber Esther 3, 7)

  • est autem Hierosolymis super Probatica piscina quæ cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens (Evangelium secundum Ioannem 5, 2)

  • Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Jesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)

  • et bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum hebraice Golgotha (Evangelium secundum Ioannem 19, 17)

  • hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus et erat scriptum hebraice græce et latine (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)

  • et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon græce autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans (Apocalypsis Ioannis 9, 11)

  • et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon (Apocalypsis Ioannis 16, 16)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina