Encontrados 84 resultados para: habent
et ait illi Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius quod faciant (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos (Evangelium secundum Lucam 16, 29)
videns autem illum Jesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur (Evangelium secundum Lucam 22, 25)
dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quæ sunt de me finem habent (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
et deficiente vino dicit mater Jesu ad eum vinum non habent (Evangelium secundum Ioannem 2, 3)
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
dixit autem princeps sacerdotum si hæc ita se habent (Actus Apostolorum 7, 1)
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem (Actus Apostolorum 19, 38)
cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)