Encontrados 119 resultados para: habens

  • Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Ægypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus (Liber I Regum 4, 21)

  • tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi (Liber I Regum 6, 6)

  • et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete (Liber I Regum 6, 18)

  • in summitate autem basis erat quædam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso (Liber I Regum 7, 35)

  • ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 9)

  • sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus (Liber I Paralipomenon 20, 6)

  • alæ cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub (Liber II Paralipomenon 3, 11)

  • Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet (Liber Thobis 1, 1)

  • et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset (Liber Thobis 1, 14)

  • et habens super lumbos suos cilicium jejunabat omnibus diebus vitæ suæ præter sabbata et neomenia et festa domus Israël (Liber Iudith 8, 6)

  • dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo (Liber Esther 7, 9)

  • et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones (Liber Psalmorum 37, 15)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina