Encontrados 244 resultados para: fornacem ignis

  • propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)

  • quia omnis violenta prædatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis (Liber Isaiae 9, 5)

  • succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi (Liber Isaiae 9, 18)

  • in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet (Liber Isaiae 9, 19)

  • propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi conbustio ignis (Liber Isaiae 10, 16)

  • Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret (Liber Isaiae 26, 11)

  • eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terræ et voce magna turbinis et tempestatis et flammæ ignis devorantis (Liber Isaiae 29, 6)

  • ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans (Liber Isaiae 30, 27)

  • et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis (Liber Isaiae 30, 30)

  • præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)

  • et fortitudo ejus a terrore transibit et pavebunt fugientes principes ejus dixit Dominus cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Hierusalem (Liber Isaiae 31, 9)

  • concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos (Liber Isaiae 33, 11)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina