Encontrados 19 resultados para: fletu

  • congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu (Liber Genesis 37, 35)

  • elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Ægyptii omnisque domus Pharaonis (Liber Genesis 45, 2)

  • obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno (Liber II Regum 20, 3)

  • sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu (Liber Esdrae 10, 1)

  • cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt (Liber Iudith 6, 14)

  • finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior (Liber Iudith 6, 16)

  • sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns jacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua (Liber Iudith 14, 14)

  • facies mea intumuit a fletu et palpebræ meæ caligaverunt (Liber Iob 16, 17)

  • quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam (Liber Psalmorum 101, 10)

  • ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël (Liber II Maccabaeorum 11, 6)

  • omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit (Liber Isaiae 16, 9)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina