Encontrados 154 resultados para: finem temporum

  • nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit (Liber Ecclesiastes 9, 12)

  • finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)

  • videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)

  • nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam et finem illorum sine honore (Liber Sapientiae 5, 4)

  • initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum (Liber Sapientiae 7, 18)

  • adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Liber Sapientiae 8, 1)

  • et si multitudinem scientiæ desiderat quis scit præterita et de futuris æstimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et sæculorum (Liber Sapientiae 8, 8)

  • quem enim in expositione prava projectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter justis faciens (Liber Sapientiae 11, 15)

  • properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)

  • ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quæ acciderant memorationem amittebant (Liber Sapientiae 19, 4)

  • itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. (Liber Ecclesiasticus 0, 5)

  • quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem (Liber Ecclesiasticus 10, 15)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina