Encontrados 159 resultados para: filia

  • arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)

  • filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna (Liber Ieremiae 52, 1)

  • VAV et egressus est a filia Sion omnis decor ejus facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis (Lamentationes 1, 6)

  • HE factus est Dominus velut inimicus præcipitavit Israël præcipitavit omnia mœnia ejus dissipavit munitiones ejus et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam (Lamentationes 2, 5)

  • MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exæquabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui (Lamentationes 2, 13)

  • GIMEL sed et lamiæ nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto (Lamentationes 4, 3)

  • SEN gaude et lætare filia Edom quæ habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis (Lamentationes 4, 21)

  • THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua (Lamentationes 4, 22)

  • ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud dicens sicut mater ita et filia ejus (Prophetia Ezechielis 16, 44)

  • filia matris tuæ es tu quæ projecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quæ projecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus (Prophetia Ezechielis 16, 45)

  • sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina