Encontrados 20 resultados para: ferro

  • confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 1, 17)

  • si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur (Liber Numeri 35, 16)

  • urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt (Liber Iosue 6, 24)

  • dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro ære ac ferro et veste multiplici dividite prædam hostium cum fratribus vestris (Liber Iosue 22, 8)

  • et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensæ conburentur usque ad nihilum (Liber II Samuelis 23, 7)

  • in auro et argento ære et ferro cujus non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum (Liber I Paralipomenon 22, 16)

  • mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento ære ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa et in Hierusalem quos præparavit David pater meus (Liber II Paralipomenon 2, 7)

  • filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (Liber II Paralipomenon 2, 14)

  • memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)

  • sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro (Liber Psalmorum 106, 10)

  • ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui (Liber Proverbiorum 27, 17)

  • et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro (Liber Sapientiae 13, 15)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina