Encontrados 91 resultados para: fecerit

  • respondens unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes (Liber II Regum 7, 2)

  • quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in cælo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes (Liber II Regum 7, 19)

  • reliqua autem sermonum Ezechiæ et omnis fortitudo ejus et quomodo fecerit piscinam et aquæductum et introduxerit aquas in civitatem nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 20, 20)

  • et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit (Liber II Paralipomenon 9, 2)

  • et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter judicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiæ ejus vel certe in carcerem (Liber Esdrae 7, 26)

  • et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra (Liber Iudith 11, 21)

  • quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit (Liber Iob 12, 9)

  • qui autem fecerit extra hæc aut irritum fecerit aliquid horum reus erit (Liber I Maccabaeorum 14, 45)

  • omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini qui occulta fecerit manifesta (Liber II Maccabaeorum 12, 41)

  • ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit (Liber Proverbiorum 3, 30)

  • solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi (Liber Ecclesiastes 7, 30)

  • cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quæ fecerit et investigans conposuit parabolas multas (Liber Ecclesiastes 12, 9)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina