Encontrados 86 resultados para: exercitum

  • præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini (Liber II Regum 11, 15)

  • quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba (Liber I Paralipomenon 18, 9)

  • porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum et Josaphat filius Ahilud a commentariis (Liber I Paralipomenon 18, 15)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum virorum fortium (Liber I Paralipomenon 19, 8)

  • factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)

  • deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 20, 21)

  • separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam (Liber II Paralipomenon 25, 10)

  • tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)

  • accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)

  • et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent (Liber I Maccabaeorum 2, 44)

  • ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Judæ quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus jejunio hodie (Liber I Maccabaeorum 3, 17)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina