Encontrados 100 resultados para: essent

  • ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • et de inluminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent (Liber II Maccabaeorum 2, 22)

  • sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestræ et præbitionis ejus iniustæ et in exercitiis disci (Liber II Maccabaeorum 4, 14)

  • et cum hæc agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinæ regis dono essent dati (Liber II Maccabaeorum 4, 30)

  • Judas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et fæni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis (Liber II Maccabaeorum 5, 27)

  • alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre (Liber II Maccabaeorum 6, 11)

  • creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1, 14)

  • hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam præsentem colerent sua sollicitudine (Liber Sapientiae 14, 17)

  • illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus juramentis crediderunt animæquiores essent (Liber Sapientiae 18, 6)

  • quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine præmisissent illos consequebantur illos pænitentia acti (Liber Sapientiae 19, 2)

  • percussi sunt autem cæcitate sicut illi in foribus justi cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quærebat (Liber Sapientiae 19, 16)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina