Encontrados 1225 resultados para: ergo
quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est (Epistula ad Romanos 9, 30)
quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine prædicante (Epistula ad Romanos 10, 14)
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi (Epistula ad Romanos 10, 17)
dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)
sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt (Epistula ad Romanos 11, 5)
quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt (Epistula ad Romanos 11, 7)
dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos æmulentur (Epistula ad Romanos 11, 11)
dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar (Epistula ad Romanos 11, 19)
vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris (Epistula ad Romanos 11, 22)
dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio (Epistula ad Romanos 13, 10)
nox præcessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis (Epistula ad Romanos 13, 12)
sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus (Epistula ad Romanos 14, 8)