Encontrados 736 resultados para: erant

  • qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israël et miserunt in carcerem ut adducerentur (Actus Apostolorum 5, 21)

  • surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano (Actus Apostolorum 6, 9)

  • igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum (Actus Apostolorum 8, 4)

  • cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Johannem (Actus Apostolorum 8, 14)

  • nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu (Actus Apostolorum 8, 16)

  • et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot (Actus Apostolorum 9, 19)

  • in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terræ et volatilia cæli (Actus Apostolorum 10, 12)

  • et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam (Actus Apostolorum 10, 17)

  • audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei (Actus Apostolorum 11, 1)

  • cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione (Actus Apostolorum 11, 2)

  • erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Græcos adnuntiantes Dominum Jesum (Actus Apostolorum 11, 20)

  • videns autem quia placeret Judæis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum (Actus Apostolorum 12, 3)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina