Encontrados 19 resultados para: ephod

  • et ait rex Dœc convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Dœc Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo (Liber I Samuelis 22, 18)

  • porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (Liber I Samuelis 23, 6)

  • quod cum rescisset David quia præpararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod (Liber I Samuelis 23, 9)

  • et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David (Liber I Samuelis 30, 7)

  • et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo (Liber II Samuelis 6, 14)

  • porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin (Prophetia Osee 3, 4)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina