Encontrados 31 resultados para: egreditur

  • nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suæ (Liber Ieremiae 22, 10)

  • sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginæ cæli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Juda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus (Liber Ieremiae 44, 17)

  • et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans (Prophetia Ezechielis 12, 4)

  • quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terræ (Prophetia Michaeae 1, 3)

  • propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium quia impius prævalet adversus justum propterea egreditur judicium perversum (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • et dixit ad me hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ quia omnis fur sicut ibi scriptum est judicabitur et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur (Prophetia Zachariae 5, 3)

  • et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur (Prophetia Zachariae 5, 5)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina