Encontrados 304 resultados para: dii

  • et ad populum sic locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis (Liber Iosue 24, 2)

  • sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino (Liber Iosue 24, 15)

  • responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis (Liber Iosue 24, 16)

  • si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis præstiterit bona (Liber Iosue 24, 20)

  • obpugnantes ergo filii Juda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem (Liber Iudicum 1, 8)

  • qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem ejus dimiserunt (Liber Iudicum 1, 25)

  • quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam (Liber Iudicum 2, 3)

  • fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)

  • et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum (Liber Iudicum 3, 6)

  • perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret (Liber Iudicum 4, 15)

  • quæ respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear (Liber Iudicum 9, 9)

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina