Encontrados 321 resultados para: dicentes
interrogaverunt autem illum dicentes præceptor quando hæc erunt et quod signum cum fieri incipient (Evangelium secundum Lucam 21, 7)
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
et velaverunt eum et percutiebant faciem ejus et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit (Evangelium secundum Lucam 22, 64)
et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribæ et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
cœperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cæsari et dicentem se Christum regem esse (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Judæam et incipiens a Galilæa usque huc (Evangelium secundum Lucam 23, 5)
at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum (Evangelium secundum Lucam 23, 21)
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
dicentes si tu es rex Judæorum salvum te fac (Evangelium secundum Lucam 23, 37)
et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
et cœgerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est jam dies et intravit cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni (Evangelium secundum Lucam 24, 34)