Encontrados 73 resultados para: dicebant
erat autem Maria Magdalene et Johanna et Maria Jacobi et ceteræ quæ cum eis erant quæ dicebant ad apostolos hæc (Evangelium secundum Lucam 24, 10)
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)
et mulieri dicebant quia jam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
dicebant Judæi illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
et dicebant nonne hic est Jesus filius Joseph cujus nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
Judæi ergo quærebant eum in die festo et dicebant ubi est ille (Evangelium secundum Ioannem 7, 11)
et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quærunt interficere (Evangelium secundum Ioannem 7, 25)
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quæ hic facit (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus dicebant hic est vere propheta (Evangelium secundum Ioannem 7, 40)
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilæa Christus venit (Evangelium secundum Ioannem 7, 41)