Encontrados 126 resultados para: desertum de Sinai

  • et cum discessissent nuntii Johannis cœpit dicere de Johanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri (Evangelium secundum Lucam 7, 24)

  • et reversi apostoli narraverunt illi quæcumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida (Evangelium secundum Lucam 9, 10)

  • Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)

  • nonne tu es Ægyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum (Actus Apostolorum 21, 38)

  • et datæ sunt mulieri duæ alæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis (Apocalypsis Ioannis 12, 14)

  • et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiæ habentem capita septem et cornua decem (Apocalypsis Ioannis 17, 3)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina