Encontrados 126 resultados para: desertum a Sinai:

  • filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo (Liber Iudicum 1, 16)

  • montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israël (Liber Iudicum 5, 5)

  • porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum (Liber I Samuelis 13, 18)

  • mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israël et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan (Liber I Samuelis 25, 1)

  • et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israël ut quæreret David in deserto Ziph (Liber I Samuelis 26, 2)

  • et castrametatus est Saul in Gabaa Achilæ quæ erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum (Liber I Samuelis 26, 3)

  • omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum (Liber II Samuelis 15, 23)

  • et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam juniperum petivit animæ suæ ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei (Liber I Regum 19, 4)

  • et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azaël regem super Syriam (Liber I Regum 19, 15)

  • dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum Idumeæ (Liber II Regum 3, 8)

  • cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo et dedisti eis judicia recta et legem veritatis cærimonias et præcepta bona (Liber Nehemiae 9, 13)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina