Encontrados 28 resultados para: daturus

  • custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • honora patrem tuum et matrem sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 5, 16)

  • devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui (Liber Deuteronomii 7, 16)

  • iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • vos enim transibitis Jordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam (Liber Deuteronomii 11, 31)

  • hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 12, 9)

  • transibitis Jordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis (Liber Deuteronomii 12, 10)

  • si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum (Liber Deuteronomii 15, 7)

  • non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 16, 5)

  • quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur cædis reus (Liber Deuteronomii 21, 1)

  • cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa (Liber Deuteronomii 26, 1)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina