Encontrados 48 resultados para: cubitos

  • decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnæ omnia ærea similem et columna secunda habebat ornatum (Liber II Regum 25, 17)

  • et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon ut ædificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti (Liber II Paralipomenon 3, 3)

  • alæ cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub (Liber II Paralipomenon 3, 11)

  • similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala ejus altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat (Liber II Paralipomenon 3, 12)

  • igitur alæ utriusque cherubin expansæ erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versæ erant ad exteriorem domum (Liber II Paralipomenon 3, 13)

  • ante fores etiam templi duas columnas quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum (Liber II Paralipomenon 3, 15)

  • mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus (Liber II Paralipomenon 4, 2)

  • siquidem fecerat Salomon basem æneam et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël et palmis in cælum levatis (Liber II Paralipomenon 6, 13)

  • et portam Vallis ædificavit Anun et habitatores Zanœ ipsi ædificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii (Liber Nehemiae 3, 13)

  • responderuntque ei Zares uxor ejus et ceteri amici jube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege lætus ad convivium placuit ei consilium et jussit excelsam parari crucem (Liber Esther 5, 14)

  • dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo (Liber Esther 7, 9)

  • et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos (Prophetia Ezechielis 40, 7)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina