Encontrados 15 resultados para: constitue

  • constitue mercedem tuam quam dem tibi (Liber Genesis 30, 28)

  • terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum (Liber Genesis 47, 6)

  • dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant (Liber Exodus 8, 9)

  • provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 21)

  • sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa ejus et quicquid ad cærimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur (Liber Numeri 1, 50)

  • dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut judicet nos sicut universæ habent nationes (Liber I Samuelis 8, 5)

  • dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)

  • vos autem hodie projecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias (Liber I Samuelis 10, 19)

  • venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 18)

  • tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere (Liber Esdrae 7, 25)

  • panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Liber Thobis 4, 18)

  • constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma (Liber Psalmorum 9, 21)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina