Encontrados 48 resultados para: cælos

  • quoniam omnes dii gentium dæmonia at vero Dominus cælos fecit (Liber Psalmorum 95, 5)

  • ascendunt usque ad cælos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat (Liber Psalmorum 106, 26)

  • quia magna super cælos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua (Liber Psalmorum 107, 5)

  • exaltare super cælos Deus et super omnem terram gloria tua (Liber Psalmorum 107, 6)

  • excelsus super omnes gentes Dominus super cælos gloria ejus (Liber Psalmorum 112, 4)

  • qui fecit cælos in intellectu quoniam in æternum misericordia ejus (Liber Psalmorum 135, 5)

  • Domine inclina cælos tuos et descende tange montes et fumigabunt (Liber Psalmorum 143, 5)

  • Dominus sapientia fundavit terram stabilivit cælos prudentia (Liber Proverbiorum 3, 19)

  • quando præparabat cælos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos (Liber Proverbiorum 8, 27)

  • quis mensus est pugillo aquas et cælos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terræ et libravit in pondere montes et colles in statera (Liber Isaiae 40, 12)

  • qui sedet super gyrum terræ et habitatores ejus sunt quasi lucustæ qui extendit velut nihilum cælos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum (Liber Isaiae 40, 22)

  • hæc dicit Dominus Deus creans cælos et extendens eos firmans terram et quæ germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam (Liber Isaiae 42, 5)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina