Encontrados 278 resultados para: bonum testis
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)
omnia autem probate quod bonum est tenete (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 21)
hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo (Epistula I ad Timotheum 2, 3)
fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat (Epistula I ad Timotheum 3, 1)
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quæ est in Christo Jesu (Epistula I ad Timotheum 3, 13)
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
certa bonum certamen fidei adprehende vitam æternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum (Epistula II ad Timotheum 2, 21)